Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 9     

Genèse 9
Vulgate


1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram Genèse 1.28 Genèse 8.17 Genèse 9.7 Genèse 1.22 Psaumes 128.3-128.4
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Jacques 3.7 Psaumes 104.20-104.23 Lévitique 26.22 Osée 2.18 Lévitique 26.6
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia Romains 14.14 Deutéronome 12.15 Lévitique 11.1-11.47 Actes 10.12-10.15 Romains 14.17
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis Deutéronome 12.16 Actes 15.20 Actes 15.29 Deutéronome 12.23 Lévitique 17.10-17.14
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis Exode 21.28-21.29 Exode 21.12 Genèse 4.9-4.10 Nombres 35.31-35.33 Exode 20.13
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo Lévitique 24.17 Matthieu 26.52 Exode 21.12-21.14 Apocalypse 13.10 Genèse 1.26-1.27
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam Genèse 9.1 Genèse 9.19 Genèse 1.28 Genèse 8.17
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos Genèse 6.18 Genèse 9.17 Jérémie 33.20 Genèse 9.11 Esaïe 54.9-54.10
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Genèse 8.1 Genèse 9.15-9.16 Psaumes 36.5-36.6 Job 41.1-41.34 Jonas 4.11
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Esaïe 54.9 Genèse 8.21-8.22 Genèse 7.21-7.23 2 Pierre 3.11 2 Pierre 3.7
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Genèse 17.11 Exode 12.13 Genèse 9.17 Josué 2.12 Exode 13.16
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Ezéchiel 1.28 Apocalypse 10.1 Apocalypse 4.3
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Ezéchiel 16.60 Deutéronome 7.9 1 Rois 8.23 Luc 1.72 Esaïe 54.8-54.10
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Genèse 17.13 Genèse 17.19 2 Samuel 23.5 Esaïe 54.8-54.10 Jérémie 32.40
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan Genèse 10.1 Genèse 10.6 1 Chroniques 1.4 Genèse 9.23 Genèse 9.25-9.27
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram Genèse 10.2-10.32 1 Chroniques 1.4-1.28 Genèse 5.32 Genèse 8.17
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam Proverbes 10.11 Proverbes 24.30 Esaïe 28.24-28.26 Genèse 3.23 Deutéronome 20.6
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo Proverbes 20.1 Proverbes 23.31-23.32 Habakuk 2.15-2.16 Ecclésiaste 7.20 Apocalypse 3.18
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 1 Corinthiens 13.6 Proverbes 25.9 Psaumes 35.20-35.21 Galates 6.1 Abdias 1.12-1.13
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 1 Timothée 5.1 Galates 6.1 1 Pierre 2.17 Exode 20.12 1 Timothée 5.19
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis Josué 9.23 Jean 8.34 Deutéronome 27.16 1 Rois 9.20-9.21 Genèse 49.7
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius Luc 3.23-3.36 Genèse 12.1-12.3 Deutéronome 33.26 Psaumes 144.15 Genèse 10.10-10.26
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius Romains 15.12 Romains 11.12 Hébreux 11.9-11.10 Ephésiens 3.6 Ephésiens 2.13-2.14
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est Psaumes 90.10 Genèse 5.5 Genèse 5.27 Genèse 11.11-11.25 Genèse 5.20

Cette Bible est dans le domaine public.