Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 2     

Néhémie 2
Vulgate


1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius Esdras 7.1 Néhémie 1.1 Néhémie 1.11 Esther 3.7 Esdras 7.7
2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis Proverbes 15.13 Genèse 40.7
3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni Néhémie 1.3 1 Rois 1.31 Daniel 2.4 Daniel 5.10 Psaumes 137.6
4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli Proverbes 3.6 Néhémie 1.4 Philippiens 4.6 Néhémie 1.11 1 Rois 3.5
5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam Esdras 5.17 Esther 5.8 2 Samuel 14.22 Esther 1.19 Proverbes 3.4
6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus Néhémie 13.6 Néhémie 5.14 Néhémie 2.4 Esaïe 65.24 Esaïe 58.12
7 et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam Esdras 7.21 Esdras 8.36 Esdras 6.6 Néhémie 2.9 Esdras 8.22
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum Esdras 7.6 Néhémie 7.2 Daniel 1.9 Esaïe 66.14 Esdras 5.5
9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites Esdras 8.22
10 et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel Néhémie 2.19 Néhémie 4.7 Néhémie 13.4 Néhémie 6.1 Actes 19.26-19.27
11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus Esdras 8.32
12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam Psaumes 122.6 Juges 9.32 Esdras 7.27 Apocalypse 17.17 Juges 6.27
13 et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni Néhémie 1.3 2 Chroniques 26.9 Néhémie 2.17 Néhémie 2.3 Néhémie 3.13-3.14
14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret Néhémie 3.15 2 Rois 20.20 2 Rois 18.17 2 Chroniques 32.30
15 et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii 2 Samuel 15.23 Jérémie 31.38-31.40 Jean 18.1
16 magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram 17 et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium Néhémie 1.3 Ezéchiel 5.14 Psaumes 44.13 Psaumes 79.4 Lamentations 3.45-3.46
18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Samuel 2.7 1 Chroniques 11.10 2 Chroniques 32.5 Aggée 1.13-1.14 Philippiens 2.13
19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis Néhémie 6.6 Néhémie 6.1-6.2 Psaumes 44.13-44.14 Néhémie 4.1 Néhémie 2.10
20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem Esdras 4.3 Néhémie 2.4 Actes 8.21 Actes 10.4 Psaumes 51.18

Cette Bible est dans le domaine public.