Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Job 13.5 Vulgate
1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula 2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum 3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite 7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini 9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis 10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis 11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos 12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae 13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit 14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis 15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam 16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita 17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris 18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar 19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor 20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar 21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat 22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi 23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi 24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum 25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris 26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae 27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti 28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea