Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 49.15 Vulgate
Futilité des richesses
1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 2 ex Sion species decoris eius 3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida 4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum 5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma 7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum 8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma 16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum 18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos 20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei