Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 54 Vulgate
Prière confiante pour la délivrance
1 in finem in carminibus intellectus David 2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 17 ego autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine