Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 80.8 Vulgate
Plaidoyer pour la restauration d’Israël
1 in finem pro torcularibus Asaph 2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob 6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma 9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me 10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos