Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Exode 27.19 Vulgate
L’autel des holocaustes
1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
Le parvis et son entrée
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
L’huile pour les lampes
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel