Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Proverbes 13.4 Vulgate
1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur 2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua 3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur 6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat 7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit 8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet 9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur 10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia 11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur 12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens 13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur 14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis 15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago 16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam 17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas 18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur 19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala 20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis 21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona 22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris 23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio 24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit 25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis