Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 54.3     

Esaïe 54.3
Vulgate


1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit DominusGalates 4.27 1 Samuel 2.5 Esaïe 62.4 Esaïe 49.20 Zacharie 9.9
2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolidaEsaïe 49.19-49.20 Esaïe 33.20 Jérémie 10.20 Exode 39.40 Exode 35.18
3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabitEsaïe 43.5-43.6 Esaïe 60.3-60.13 Esaïe 61.5-61.9 Ezéchiel 36.35-36.36 Esaïe 49.8
4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis ampliusEsaïe 41.10 Jérémie 31.19 1 Pierre 2.6 Esaïe 45.16-45.17 Esaïe 61.7
5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabiturEsaïe 48.17 Osée 2.19-2.20 Ezéchiel 16.8 Jean 3.29 Ephésiens 5.25-5.27
6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuusEsaïe 62.4 Ecclésiaste 9.9 Osée 2.14-2.15 Matthieu 11.28 2 Corinthiens 7.9-7.10
7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo teEsaïe 26.20 Michée 4.6 Esaïe 60.4 Esaïe 56.8 Esaïe 11.11
8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus DominusEsaïe 54.5 Esaïe 55.3 Esaïe 45.15 2 Thessaloniciens 2.16 Zacharie 1.15
9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem teGenèse 8.21 Esaïe 12.1 Ezéchiel 39.20 Esaïe 55.11 Jérémie 31.35-31.36
10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus DominusMalachie 2.5 Psaumes 46.2 Ephésiens 2.4-2.5 Romains 11.29 Matthieu 24.35
11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris1 Chroniques 29.2 Ephésiens 2.20 Esaïe 54.6 Jean 16.20-16.22 Matthieu 8.24
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles 13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuisJean 6.45 Psaumes 119.165 Esaïe 48.18 Romains 5.1 Philippiens 4.7
14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibiProverbes 3.25-3.26 Zacharie 9.8 Sophonie 3.13-3.16 Zacharie 2.4-2.5 Esaïe 9.4
15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibiApocalypse 16.14 Zacharie 2.8 Joël 3.9-3.14 Esaïe 43.14 Zacharie 12.9
16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendumProverbes 16.4 Exode 9.16 Daniel 4.34-4.35 Esaïe 37.26 Esaïe 10.5-10.6
17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit DominusEsaïe 50.8 Romains 8.28-8.39 Jean 10.28-10.30 Romains 8.1 Apocalypse 12.10

Cette Bible est dans le domaine public.