Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 63     

Esaïe 63
Vulgate


1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Esaïe 34.5-34.6 Psaumes 137.7 Jude 1.24-1.25 Apocalypse 11.17-11.18 Jean 10.28-10.30
2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Apocalypse 19.13 Apocalypse 19.15
3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi Apocalypse 14.19-14.20 Apocalypse 19.13-19.15 Michée 7.10 Malachie 4.3 Esaïe 25.10
4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit Esaïe 34.8 Esaïe 61.2 Esaïe 35.4 Jérémie 51.6 Apocalypse 11.13
5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi Psaumes 44.3 Esaïe 40.10 Esaïe 41.28 Psaumes 98.1 Esaïe 52.10
6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum Apocalypse 14.10 Esaïe 49.26 Apocalypse 16.19 Esaïe 63.2-63.3 Psaumes 60.3
7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Ephésiens 2.4 Psaumes 51.1 Psaumes 86.15 Néhémie 9.35 1 Rois 8.66
8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator Exode 6.7 Esaïe 12.2 Esaïe 43.11 Sophonie 3.7 Deutéronome 33.29
9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi Exode 33.14 Deutéronome 7.7-7.8 Malachie 3.1 Exode 23.20-23.21 Juges 10.16
10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos Psaumes 78.40 Ephésiens 4.30 Actes 7.51 Ezéchiel 20.8 Psaumes 78.56
11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui Nombres 11.17 Aggée 2.5 Nombres 11.29 Psaumes 77.20 Exode 14.22
12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum Josué 3.16 Exode 15.16 Exode 15.13 Exode 15.6 Exode 14.21-14.22
13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem Psaumes 106.9 Jérémie 31.9 Habakuk 3.15
14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae Josué 23.1 Esaïe 63.12 Ephésiens 1.12 Hébreux 4.8-4.11 Nombres 14.21
15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se Deutéronome 26.15 Psaumes 123.1 Osée 11.8 Psaumes 80.14 Jérémie 31.20
16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum Esaïe 64.8 Esaïe 44.6 Esaïe 41.14 Deutéronome 32.6 Job 14.21
17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae Nombres 10.36 Psaumes 90.13 Esaïe 6.10 Ezéchiel 14.7-14.9 Jean 12.40
18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam Psaumes 74.3-74.7 Exode 19.4-19.6 Esaïe 62.12 Esaïe 64.11-64.12 Matthieu 24.2
19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent Actes 15.17 Esaïe 65.1 Ephésiens 2.12 Psaumes 79.6 Actes 14.16

Cette Bible est dans le domaine public.