Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 63.5     

Esaïe 63.5
Vulgate


1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandumEsaïe 34.5-34.6 Psaumes 137.7 Jude 1.24-1.25 Apocalypse 11.17-11.18 Esaïe 63.2-63.3
2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculariApocalypse 19.13 Apocalypse 19.15
3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinaviMalachie 4.3 Apocalypse 14.19-14.20 Apocalypse 19.13-19.15 Michée 7.10 Zacharie 10.5
4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venitEsaïe 34.8 Jérémie 51.6 Esaïe 61.2 Esaïe 35.4 Apocalypse 6.9-6.17
5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihiPsaumes 44.3 Esaïe 40.10 Esaïe 41.28 Psaumes 98.1 Esaïe 52.10
6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorumApocalypse 14.10 Esaïe 49.26 Apocalypse 16.19 Job 21.20 Jérémie 25.16-25.17
7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarumEphésiens 2.4 Psaumes 51.1 Esaïe 54.8 Psaumes 86.5 Néhémie 9.25
8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvatorEsaïe 12.2 Esaïe 43.11 Exode 6.7 Ephésiens 4.25 1 Jean 4.14
9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculiExode 33.14 Malachie 3.1 Exode 23.20-23.21 Deutéronome 7.7-7.8 Deutéronome 1.31
10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eosEphésiens 4.30 Actes 7.51 Psaumes 78.40 Psaumes 78.56 Ezéchiel 20.8
11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti suiNombres 11.17 Psaumes 77.20 Exode 14.22 Nombres 11.25 Exode 14.30
12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternumJosué 3.16 Exode 15.16 Psaumes 114.5-114.7 Psaumes 80.1 Psaumes 136.13-136.16
13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentemPsaumes 106.9 Jérémie 31.9 Habakuk 3.15
14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriaeEsaïe 63.12 Josué 23.1 Ephésiens 1.6 2 Samuel 7.23 1 Chroniques 29.13
15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt seDeutéronome 26.15 Psaumes 80.14 Jérémie 31.20 Psaumes 123.1 Osée 11.8
16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuumDeutéronome 32.6 Esaïe 64.8 Esaïe 44.6 Esaïe 41.14 Job 14.21
17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuaeNombres 10.36 Esaïe 6.10 Ezéchiel 14.7-14.9 Jean 12.40 Psaumes 90.13
18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuamPsaumes 74.3-74.7 Deutéronome 26.19 1 Pierre 2.9 Daniel 8.24 Apocalypse 11.2
19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerentAmos 9.12 Jérémie 10.25 Psaumes 135.4 Romains 9.4 Actes 15.17

Cette Bible est dans le domaine public.