Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 10     

Jérémie 10
Vulgate


1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel Jérémie 13.15-13.17 Amos 7.16 Apocalypse 2.29 Jérémie 42.15 Jérémie 22.2
2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes Lévitique 20.23 Lévitique 18.3 Ezéchiel 20.32 Esaïe 47.12-47.14 Luc 21.25-21.28
3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia Esaïe 44.9-44.20 Esaïe 45.20 1 Rois 18.26-18.28 Osée 8.4-8.6 Habakuk 2.18-2.19
4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur Esaïe 40.19-40.20 Esaïe 46.7 Esaïe 44.12 Psaumes 135.15 Psaumes 115.4
5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene Esaïe 46.7 1 Corinthiens 12.2 Esaïe 41.23-41.24 Habakuk 2.19 Esaïe 46.1
6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine Psaumes 48.1 Psaumes 96.4 Exode 15.11 Deutéronome 33.26 Jérémie 32.18
7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui Apocalypse 15.4 Psaumes 22.28 Jérémie 5.22 1 Corinthiens 1.19-1.20 Esaïe 2.4
8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est Jérémie 10.14 Zacharie 10.2 Habakuk 2.18 Esaïe 41.29 Romains 1.21-1.22
9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec Psaumes 115.4 Daniel 10.5 1 Rois 10.22 Esaïe 40.19 Ezéchiel 27.12
10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius Deutéronome 32.4 Psaumes 31.5 Psaumes 76.7 Psaumes 100.5 Psaumes 42.2
11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt Psaumes 96.5 Esaïe 2.18 Sophonie 2.11 Jérémie 10.15 Zacharie 13.2
12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Job 9.8 Genèse 1.1 Esaïe 40.22 Proverbes 3.19 Jérémie 51.15-51.19
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis Psaumes 135.7 Job 38.34-38.35 Job 38.22 1 Rois 18.45-18.46 Psaumes 135.17
14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis Esaïe 46.7-46.8 Jérémie 51.17-51.18 Jérémie 10.8 Esaïe 42.17 Psaumes 115.4-115.8
15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt Esaïe 41.24 Jérémie 51.18 Jérémie 14.22 Zacharie 13.2 Jérémie 8.12
16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi Deutéronome 32.9 Psaumes 74.2 Jérémie 31.35 Jérémie 32.18 Jérémie 10.12
17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione Ezéchiel 12.3-12.12 Jérémie 6.1 Jérémie 21.13 Michée 2.10 Matthieu 24.15
18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur 1 Samuel 25.29 Jérémie 16.13 Jérémie 23.20 Ezéchiel 6.10 Deutéronome 28.63-28.64
19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam Michée 7.9 Jérémie 14.17 Lamentations 3.39-3.40 Jérémie 4.31 Psaumes 39.9
20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas Jérémie 4.20 Jérémie 31.15 Esaïe 54.2 Proverbes 12.7 Lamentations 1.5
21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est Jérémie 12.10 Ezéchiel 34.2-34.10 Jérémie 23.9-23.32 Jérémie 23.1-23.2 Zacharie 13.7
22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum Jérémie 9.11 Malachie 1.3 Jérémie 6.1 Jérémie 1.15 Habakuk 1.6-1.9
23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos Proverbes 20.24 Proverbes 16.1 Psaumes 37.23 Psaumes 119.116-119.117 Psaumes 17.5
24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me Psaumes 38.1 Psaumes 6.1 Jérémie 30.11 Job 6.18 Habakuk 3.2
25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt Psaumes 79.6-79.7 Jérémie 8.16 Job 18.21 Psaumes 14.4 Zacharie 1.15

Cette Bible est dans le domaine public.