Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lamentations 4.14     

Lamentations 4.14
Vulgate


1 ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearumEzéchiel 7.19-7.22 Esaïe 1.21 Lamentations 2.19 Luc 21.5-21.6 Jérémie 52.13
2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuliJérémie 19.11 Esaïe 30.14 Lamentations 2.21 2 Corinthiens 4.7 Jérémie 22.28
3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in desertoEsaïe 49.15 Ezéchiel 5.10 Jérémie 19.9 2 Rois 6.26-6.29 Job 39.13-39.16
4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eisPsaumes 22.15 Lamentations 2.11-2.12 Matthieu 7.9-7.11 Psaumes 137.6 Deutéronome 32.24
5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercoraAmos 6.3-6.7 1 Timothée 5.6 Luc 7.25 2 Samuel 1.24 Luc 15.16
6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manusGenèse 19.25 Luc 10.12 Luc 12.47 Matthieu 24.21 Lamentations 4.9
7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchrioresPsaumes 51.7 Cantique 5.10 1 Samuel 16.12 Psaumes 144.12 Daniel 1.15
8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignumPsaumes 102.3-102.5 Job 30.30 Lamentations 5.10 Job 19.20 Psaumes 119.83
9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terraeLévitique 26.39 Ezéchiel 24.23 Ezéchiel 33.10 Jérémie 16.4
10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi meiLamentations 2.20 Esaïe 49.15 Jérémie 19.9 Deutéronome 28.53-28.57 Lévitique 26.29
11 CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eiusJérémie 7.20 Ezéchiel 22.31 Jérémie 17.27 Lamentations 2.17 Jérémie 21.14
12 LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas HierusalemJérémie 21.13 Deutéronome 29.24-29.28 1 Rois 9.8-9.9 Psaumes 48.4-48.6
13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorumJérémie 5.31 Jérémie 6.13 Matthieu 23.31 Jérémie 26.8-26.9 Lamentations 2.14
14 NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suasJérémie 2.34 Esaïe 1.15 Nombres 19.16 Deutéronome 28.28-28.29 Esaïe 56.10
15 SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eisLévitique 13.45-13.46
16 FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti suntEsaïe 9.14-9.16 Lamentations 5.12 Genèse 49.7 Deutéronome 28.64-28.65 Jérémie 24.9
17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poteratEzéchiel 29.16 Ezéchiel 29.6-29.7 Esaïe 20.5 2 Rois 24.7 Jérémie 2.36
18 SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis nosterAmos 8.2 Ezéchiel 7.2-7.12 Jérémie 16.16 Lamentations 3.52 Jérémie 51.33
19 COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobisHabakuk 1.8 Jérémie 4.13 Esaïe 5.26-5.28 Esaïe 30.16-30.17 Deutéronome 28.49
20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus2 Samuel 19.21 Jérémie 39.5 Genèse 2.7 Ezéchiel 12.13 Lamentations 2.9
21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberisPsaumes 137.7 Job 1.1 Amos 1.11 Psaumes 83.3-83.12 Genèse 36.28
22 THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tuaEsaïe 40.2 Psaumes 137.7 Lamentations 4.21 Ezéchiel 37.28 Jérémie 50.20

Cette Bible est dans le domaine public.