Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lamentations 4     

Lamentations 4
Vulgate


1 ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum Ezéchiel 7.19-7.22 Esaïe 1.21 Lamentations 2.19 Marc 13.2 Luc 21.5-21.6
2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli Jérémie 19.11 Esaïe 30.14 Romains 9.21-9.23 Esaïe 51.18 Lamentations 2.21
3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto Esaïe 49.15 Ezéchiel 5.10 Luc 23.28-23.29 Lévitique 26.29 Lamentations 2.20
4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis Psaumes 22.15 Lamentations 2.11-2.12 Psaumes 137.6 Deutéronome 32.24 Lamentations 1.11
5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora Amos 6.3-6.7 Luc 7.25 2 Samuel 1.24 Luc 15.16 Luc 16.19
6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Genèse 19.25 Luc 10.12 Daniel 9.12 Ezéchiel 16.48-16.50 Esaïe 1.9-1.10
7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores Psaumes 51.7 Cantique 5.10 Juges 13.5 Juges 13.7 Nombres 6.2-6.21
8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Lamentations 5.10 Psaumes 102.3-102.5 Job 30.30 Job 19.20 Psaumes 119.83
9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae Lévitique 26.39 Ezéchiel 24.23 Jérémie 16.4 Ezéchiel 33.10
10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei Lamentations 2.20 Esaïe 49.15 Jérémie 19.9 2 Rois 6.26-6.29 Lamentations 3.48
11 CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Ezéchiel 22.31 Jérémie 7.20 Lamentations 2.17 Jérémie 17.27 Luc 21.22
12 LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem Deutéronome 29.24-29.28 1 Rois 9.8-9.9 Psaumes 48.4-48.6 Jérémie 21.13
13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum Jérémie 5.31 Jérémie 6.13 Lamentations 2.14 Ezéchiel 22.26-22.28 Matthieu 23.31
14 NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas Jérémie 2.34 Deutéronome 28.28-28.29 Esaïe 56.10 Esaïe 1.15 Nombres 19.16
15 SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis Lévitique 13.45-13.46
16 FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt Lamentations 5.12 Esaïe 9.14-9.16 Psaumes 106.44 Deutéronome 28.25 Jérémie 15.4
17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat Ezéchiel 29.16 Ezéchiel 29.6-29.7 Esaïe 20.5 2 Rois 24.7 Lamentations 1.7
18 SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster Amos 8.2 Ezéchiel 7.2-7.12 Jérémie 16.16 Lamentations 3.52 Jérémie 39.4-39.5
19 COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis Esaïe 5.26-5.28 Habakuk 1.8 Jérémie 4.13 Deutéronome 28.49 Esaïe 30.16-30.17
20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus 2 Samuel 19.21 Jérémie 39.5 Genèse 2.7 Ezéchiel 12.13 Lamentations 2.9
21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis Job 1.1 Amos 1.11 Psaumes 137.7 Ezéchiel 25.12-25.14 2 Chroniques 28.19
22 THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua Esaïe 40.2 Psaumes 137.7 Esaïe 60.18 Jérémie 46.27-46.28 Esaïe 52.1

Cette Bible est dans le domaine public.