Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 2.20 Vulgate
1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum