Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 27     

Nombres 27
Vulgate


1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Nombres 26.33 Galates 3.28 Josué 17.3-17.6 Nombres 36.1-36.12 1 Chroniques 7.15
2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt Exode 18.13-18.14 Exode 18.19-18.26 Deutéronome 17.8-17.10 Nombres 15.33-15.34
3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Nombres 26.64-26.65 Ezéchiel 18.4 Nombres 14.35 Romains 5.12 Nombres 16.19
4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini Josué 17.4 Psaumes 109.13 Exode 32.11 Proverbes 13.9
5 qui dixit ad eum Lévitique 24.12-24.13 Exode 18.15-18.19 Exode 25.22 Nombres 9.8 Nombres 15.34
6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant Psaumes 68.5-68.6 Galates 3.28
7 ad filios autem Israhel loqueris haec Nombres 36.1-36.2 Josué 17.4 Psaumes 68.5 Galates 3.28 Jérémie 49.11
8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi Nombres 35.29 Jérémie 32.8 Ruth 4.3-4.6 1 Samuel 30.25 Lévitique 25.25
12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel Nombres 33.47-33.48 Deutéronome 3.23-3.27 Deutéronome 34.1-34.4 Deutéronome 32.48-32.52
13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron Nombres 31.2 Deutéronome 10.6 Genèse 25.8 Nombres 33.38 Genèse 25.17
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin Exode 17.7 Nombres 20.24 Deutéronome 1.37 Psaumes 106.32-106.33 Nombres 20.1
15 cui respondit Moses 16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc Nombres 16.22 Matthieu 9.38 Ezéchiel 37.24 Ezéchiel 34.11-34.16 Ezéchiel 34.23
17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 1 Rois 22.17 Deutéronome 31.2 Marc 6.34 Ezéchiel 34.5 Matthieu 9.36
18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum Deutéronome 34.9 Genèse 41.38 Nombres 27.23 Juges 3.10 Actes 19.6
19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine Deutéronome 3.28 Luc 10.2-10.11 2 Timothée 4.1-4.6 Luc 9.1-9.5 Actes 20.28-20.31
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel Josué 1.16-1.18 1 Samuel 10.6 2 Rois 2.9-2.10 1 Chroniques 29.23 1 Chroniques 29.25
21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo Josué 9.14 1 Samuel 28.6 Exode 28.30 Esdras 2.63 Nombres 27.17
22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus Nombres 27.19 Deutéronome 31.7-31.8 Deutéronome 3.28

Cette Bible est dans le domaine public.