Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 27.6     

Nombres 27.6
Vulgate


1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et ThersaNombres 26.33 Galates 3.28 Nombres 36.1-36.12 1 Chroniques 7.15 Josué 17.3-17.6
2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixeruntDeutéronome 17.8-17.10 Nombres 15.33-15.34 Exode 18.13-18.14 Exode 18.19-18.26
3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostriNombres 26.64-26.65 Nombres 14.35 Ezéchiel 18.4 Nombres 16.1-16.3 Jean 8.21
4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium DominiJosué 17.4 Exode 32.11 Proverbes 13.9 Psaumes 109.13
5 qui dixit ad eumJob 23.4 Proverbes 3.5-3.6 Lévitique 24.12-24.13 Exode 18.15-18.19 Exode 25.22
6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedantPsaumes 68.5-68.6 Galates 3.28
7 ad filios autem Israhel loqueris haecGalates 3.28 Jérémie 49.11 Nombres 36.1-36.2 Josué 17.4 Psaumes 68.5
8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus MosiNombres 35.29 Ruth 4.3-4.6 Jérémie 32.8 1 Samuel 30.25 Lévitique 25.25
12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis IsrahelNombres 33.47-33.48 Deutéronome 32.48-32.52 Deutéronome 3.23-3.27 Deutéronome 34.1-34.4
13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus AaronNombres 31.2 Deutéronome 10.6 Nombres 20.24-20.28 Genèse 25.8 Nombres 33.38
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti SinExode 17.7 Nombres 20.24 Deutéronome 32.51-32.52 Nombres 20.8-20.13 Deutéronome 1.37
15 cui respondit Moses 16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hancNombres 16.22 Hébreux 12.9 Deutéronome 31.14 Jérémie 3.15 Jean 10.11
17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastoreMarc 6.34 Ezéchiel 34.5 Matthieu 9.36 1 Rois 22.17 Deutéronome 31.2
18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eumDeutéronome 34.9 Nombres 27.23 Genèse 41.38 Juges 3.10 Actes 19.6
19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudineDeutéronome 3.28 1 Timothée 6.13-6.17 Colossiens 4.17 1 Timothée 5.21 Deutéronome 31.23
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum IsrahelJosué 1.16-1.18 1 Samuel 10.9 2 Rois 2.15 Nombres 11.17 1 Samuel 10.6
21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudoJosué 9.14 1 Samuel 28.6 Exode 28.30 1 Samuel 30.7 Deutéronome 33.8
22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat DominusNombres 27.19 Deutéronome 3.28 Deutéronome 31.7-31.8

Cette Bible est dans le domaine public.