Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 4     

2 Corinthiens 4
Vulgate


1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2 Thessaloniciens 3.13 Galates 6.9 2 Corinthiens 4.16 2 Corinthiens 3.6 Ephésiens 3.13
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Corinthiens 2.17 2 Corinthiens 5.11 1 Corinthiens 4.5 Romains 6.21 1 Thessaloniciens 2.3-2.5
3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 1 Corinthiens 1.18 2 Corinthiens 3.14 1 Thessaloniciens 1.5 Matthieu 11.25 Romains 2.16
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei Jean 12.40 2 Corinthiens 4.6 2 Corinthiens 3.14 Esaïe 6.10 1 Jean 5.19
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 2 Corinthiens 1.24 1 Corinthiens 1.23 1 Thessaloniciens 2.5-2.6 1 Corinthiens 8.6 Actes 3.12-3.13
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu Esaïe 60.2 2 Pierre 1.19 1 Pierre 2.9 Genèse 1.3 2 Corinthiens 4.4
7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis 2 Corinthiens 5.1 2 Corinthiens 3.5-3.6 Ephésiens 2.8-2.9 Lamentations 4.2 1 Corinthiens 1.28
8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 2 Corinthiens 7.5 Romains 8.35-8.37 Psaumes 56.2-56.3 2 Corinthiens 12.10 1 Pierre 4.12-4.14
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus Hébreux 13.5 Esaïe 43.2 Psaumes 42.5 Esaïe 62.4 Jean 15.20
10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur Romains 6.5 2 Timothée 2.11 2 Corinthiens 1.9 Galates 6.17 2 Corinthiens 1.5
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali Romains 8.36 Psaumes 44.22 2 Corinthiens 5.4 1 Corinthiens 15.53-15.54 Romains 8.11
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 2 Corinthiens 13.9 1 Corinthiens 4.10 1 Jean 3.16 Philippiens 2.30 Philippiens 2.17
13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur Psaumes 116.10 2 Corinthiens 3.12 1 Corinthiens 12.9 2 Pierre 1.1 Romains 1.12
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 1 Thessaloniciens 4.14 Ephésiens 5.27 Jude 1.24 Romains 8.11 Colossiens 1.22
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 2 Corinthiens 1.11 Romains 8.28 2 Corinthiens 9.11-9.12 2 Corinthiens 8.19 1 Pierre 2.9
16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem Esaïe 40.31 Colossiens 3.10 2 Corinthiens 4.1 Romains 12.2 Romains 7.22
17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis Romains 8.18 1 Pierre 5.10 Romains 5.3-5.5 Jacques 1.12 Hébreux 12.10-12.11
18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt 2 Corinthiens 5.7 Hébreux 11.1 Romains 8.24-8.25 1 Jean 2.16-2.17 Hébreux 11.13

Cette Bible est dans le domaine public.