Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 4.9     

2 Corinthiens 4.9
Vulgate


1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus2 Thessaloniciens 3.13 Galates 6.9 2 Corinthiens 3.6 Ephésiens 3.13 Apocalypse 2.3
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo2 Corinthiens 2.17 2 Corinthiens 5.11 Romains 6.21 1 Thessaloniciens 2.3-2.5 1 Corinthiens 4.5
3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum2 Corinthiens 3.14 1 Corinthiens 1.18 Matthieu 11.25 Romains 2.16 2 Corinthiens 4.4
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago DeiJean 12.40 2 Corinthiens 4.6 Esaïe 6.10 2 Corinthiens 3.14 1 Jean 5.19
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum1 Corinthiens 1.23 2 Corinthiens 1.24 Matthieu 23.8 1 Pierre 5.2-5.5 Actes 5.31
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi IesuEsaïe 60.2 2 Pierre 1.19 Genèse 1.3 1 Pierre 2.9 2 Corinthiens 4.4
7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis2 Corinthiens 5.1 2 Corinthiens 3.5-3.6 Ephésiens 2.8-2.9 Lamentations 4.2 1 Corinthiens 1.28
8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur2 Corinthiens 7.5 Psaumes 56.2-56.3 Romains 8.35-8.37 Jacques 1.2-1.4 1 Pierre 1.6-1.7
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimusHébreux 13.5 Psaumes 9.10 Psaumes 37.28 Michée 7.8 Job 5.17-5.19
10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifesteturRomains 6.5 2 Timothée 2.11 Romains 6.8 2 Corinthiens 1.9 Galates 6.17
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortaliRomains 8.36 Psaumes 44.22 2 Corinthiens 5.4 Romains 8.11 Psaumes 141.7
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis2 Corinthiens 13.9 1 Corinthiens 4.10 1 Jean 3.16 Philippiens 2.17 Actes 20.24
13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimurPsaumes 116.10 2 Corinthiens 3.12 1 Corinthiens 12.9 2 Pierre 1.1 Actes 15.11
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum1 Thessaloniciens 4.14 Jude 1.24 Ephésiens 5.27 Romains 8.11 Colossiens 1.22
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam DeiRomains 8.28 2 Corinthiens 1.11 2 Corinthiens 9.11-9.12 2 Corinthiens 1.4-1.6 2 Corinthiens 8.19
16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diemEsaïe 40.31 Colossiens 3.10 Romains 7.22 2 Corinthiens 4.1 Romains 12.2
17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobisRomains 8.18 1 Pierre 5.10 Romains 5.3-5.5 Jacques 1.12 Hébreux 12.10-12.11
18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt2 Corinthiens 5.7 Hébreux 11.1 Romains 8.24-8.25 1 Jean 2.16-2.17 Hébreux 11.13

Cette Bible est dans le domaine public.