Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 30.3     

Deutéronome 30.3
Vulgate


1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuusDeutéronome 30.15 Deutéronome 30.19 1 Rois 8.47-8.48 Deutéronome 28.64 Deutéronome 11.26-11.28
2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tuaNéhémie 1.9 Joël 2.12-2.13 Lamentations 3.40 Osée 3.5 2 Corinthiens 3.16
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersitPsaumes 147.2 Jérémie 29.14 Lamentations 3.32 Ezéchiel 36.24 Ezéchiel 34.12-34.13
4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuusNéhémie 1.9 Deutéronome 28.64 Ezéchiel 39.25-39.29 Esaïe 43.6 Esaïe 11.11-11.16
5 et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tuiJérémie 29.14
6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivereDeutéronome 10.16 Ezéchiel 36.26-36.27 Jérémie 32.39 Jérémie 4.4 Ezéchiel 11.19-11.20
7 omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequunturEzéchiel 25.6 Lamentations 4.21-4.22 Jérémie 51.24-51.26 Jérémie 51.34-51.37 Amos 1.11
8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodieEzéchiel 37.24 Jérémie 31.33 Ezéchiel 36.27 Philippiens 2.13 Deutéronome 30.2
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuisJérémie 32.41 Deutéronome 28.11-28.14 Jean 15.11 Luc 15.6-15.10 Lévitique 26.4
10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tuaDeutéronome 4.29 Ezéchiel 18.21 Lamentations 3.40-3.41 Ezéchiel 33.19 Esaïe 55.2-55.3
11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positumEsaïe 45.19 Colossiens 1.26-1.27 Romains 16.25-16.26 Psaumes 147.19-147.20
12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamusRomains 10.6-10.8 Jean 3.13 Proverbes 30.4
13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum estActes 10.22 Proverbes 2.1-2.5 Proverbes 8.11 Romains 10.14-10.15 Proverbes 16.6
14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illumRomains 10.8-10.10 Jérémie 12.2 Jean 5.46 Ezéchiel 33.33 Ezéchiel 2.5
15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malumDeutéronome 11.26 Galates 5.6 Deutéronome 32.47 Deutéronome 30.19 1 Jean 3.23
16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendamDeutéronome 30.6 1 Corinthiens 7.19 Matthieu 22.37-22.38 Jean 14.21 1 Jean 5.2-5.3
17 sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eisHébreux 3.12 Hébreux 12.25 1 Rois 11.2 1 Samuel 12.25 2 Timothée 4.4
18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendamDeutéronome 31.29 Josué 23.15-23.16 Esaïe 63.17-63.18 Deutéronome 8.19-8.20 Deutéronome 4.26
19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuumDeutéronome 11.26 Deutéronome 30.15 Deutéronome 30.1 Proverbes 8.36 Deutéronome 4.26
20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illisDeutéronome 10.20 Psaumes 27.1 Actes 17.28 Actes 17.25 Psaumes 66.9

Cette Bible est dans le domaine public.