Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Colossiens 3.10 Vulgate
La vie nouvelle en Christ
1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
Les relations dans l’Église
9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
Les relations à la maison
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio