Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 13.1     

1 Samuel 13.1
Vulgate


1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super IsrahelMichée 6.6 Exode 12.5
2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua1 Samuel 10.26 1 Samuel 14.31 1 Samuel 13.5 1 Samuel 13.23 Esaïe 10.28-10.29
3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei1 Samuel 10.5 Juges 3.27 Juges 6.34 2 Samuel 20.1 Josué 18.24
4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in GalgalaGenèse 34.30 Exode 5.21 Genèse 46.34 Zacharie 11.8 Josué 5.9
5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem BethavenJosué 11.4 1 Samuel 14.23 Josué 18.12 Osée 5.8 Esaïe 48.19
6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternisJuges 6.2 Hébreux 11.38 Juges 10.9 1 Samuel 23.19 Exode 14.10-14.12
7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eumDeutéronome 3.12 Deutéronome 20.8 Nombres 32.1-32.5 Nombres 32.33-32.42 Lévitique 26.17
8 et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo1 Samuel 10.8
9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum1 Rois 3.4 Deutéronome 12.6 Proverbes 21.3 Proverbes 15.8 Proverbes 20.22
10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum1 Samuel 15.13 Psaumes 129.8 Ruth 2.4
11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas1 Samuel 13.2 1 Samuel 13.23 1 Samuel 13.5 1 Samuel 13.16 1 Samuel 14.5
12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum1 Rois 12.26-12.27 1 Samuel 21.7 Amos 8.5 Psaumes 66.3 2 Corinthiens 9.7
13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum2 Chroniques 16.9 1 Samuel 15.22 1 Samuel 15.11 1 Samuel 15.28 2 Samuel 12.7-12.9
14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit DominusActes 13.22 1 Samuel 15.28 2 Samuel 5.2 2 Samuel 7.15-7.16 Psaumes 89.19-89.37
15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros1 Samuel 13.2 1 Samuel 14.2 1 Samuel 13.6-13.7
16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas1 Samuel 13.3
17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram SaulJosué 18.23 1 Samuel 14.15 1 Samuel 11.11 Josué 19.3
18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertumNéhémie 11.34 Josué 18.13-18.14 Josué 16.3 Josué 10.11 Genèse 14.2
19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam2 Rois 24.14 Juges 5.8 Jérémie 24.1 Esaïe 54.16
20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum 21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum 22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eiusJuges 5.8 2 Corinthiens 4.7 Zacharie 4.6 1 Samuel 17.47 1 Corinthiens 1.27-1.29
23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in MachmasEsaïe 10.28 1 Samuel 14.1 1 Samuel 14.4-14.5 1 Samuel 13.5 1 Samuel 13.2-13.3

Cette Bible est dans le domaine public.