Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 29.10 Vulgate
Les sacrifices de la fête des trompettes
1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi 6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
Les sacrifices du jour des expiations
7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
Les sacrifices de la fête des tentes
12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis