Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 1.28     

Genèse 1.28
Vulgate


1 in principio creavit Deus caelum et terramHébreux 11.3 Esaïe 45.18 Jean 1.1-1.3 Job 38.4 Esaïe 42.5
2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquasJérémie 4.23 Psaumes 104.30 Esaïe 45.18
3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux2 Corinthiens 4.6 Jean 1.5 Esaïe 45.7 Psaumes 33.6 1 Jean 1.5
4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebrasGenèse 1.18 Ecclésiaste 2.13 Genèse 1.12 Genèse 1.31 Genèse 1.25
5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unusPsaumes 74.16 Esaïe 45.7 Psaumes 104.20 Genèse 1.13 Genèse 1.19
6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquisJérémie 51.15 Psaumes 104.2 Job 37.18 Job 26.7-26.8 Psaumes 33.6
7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est itaPsaumes 148.4 Proverbes 8.28-8.29 Psaumes 104.10 Genèse 1.9 Genèse 1.24
8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundusGenèse 1.5 Genèse 1.19
9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita2 Pierre 3.5 Jérémie 5.22 Psaumes 95.5 Psaumes 33.7 Job 26.10
10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est itaHébreux 6.7 Matthieu 6.30 Psaumes 104.14-104.17 Genèse 1.29 Psaumes 147.8
12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonumEsaïe 61.11 Esaïe 55.10-55.11 Marc 4.28 2 Corinthiens 9.10 Luc 6.44
13 factumque est vespere et mane dies tertius 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annosPsaumes 136.7-136.9 Esaïe 40.26 Psaumes 8.3-8.4 Deutéronome 4.19 Psaumes 104.19-104.20
15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellasPsaumes 8.3 Esaïe 40.26 Psaumes 136.7-136.9 Deutéronome 4.19 Psaumes 148.5
17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terramPsaumes 8.3 Psaumes 8.1 Genèse 9.13 Actes 13.47 Job 38.12
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonumJérémie 31.35 Psaumes 19.6
19 et factum est vespere et mane dies quartus 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeliPsaumes 104.24-104.25 Genèse 2.19 Psaumes 148.10 Genèse 1.22 Genèse 8.17
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonumPsaumes 104.24-104.26 Genèse 1.25 Ezéchiel 32.2 Job 26.5 Exode 8.3
22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terramGenèse 8.17 Genèse 1.28 Psaumes 107.38 Job 42.12 Genèse 9.1
23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est itaPsaumes 50.9-50.10 Job 40.15 Genèse 7.14 Genèse 6.20 Genèse 8.19
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonumJérémie 27.5 Job 12.8-12.10 Genèse 2.19-2.20 Job 26.13
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terraColossiens 3.10 Ephésiens 4.24 Genèse 3.22 Jacques 3.9 2 Corinthiens 3.18
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eosMatthieu 19.4 Marc 10.6 Ephésiens 2.10 Genèse 5.1-5.2 Esaïe 43.7
28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terramGenèse 9.1 Genèse 9.7 Lévitique 26.9 Esaïe 45.18 Genèse 22.17-22.18
29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escamPsaumes 145.15-145.16 Genèse 9.3 Actes 17.28 Psaumes 104.14-104.15 Psaumes 136.25
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est itaPsaumes 147.9 Psaumes 145.15-145.16 Psaumes 104.14 Job 38.39-38.41 Job 40.20
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus1 Timothée 4.4 Psaumes 104.24 Psaumes 104.31 Exode 20.11 Genèse 2.2

Cette Bible est dans le domaine public.