Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 17.27     

Genèse 17.27
Vulgate


1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectusDeutéronome 18.13 Genèse 6.9 Job 1.1 Luc 1.6 Esaïe 38.3
2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimisGenèse 13.16 Genèse 12.2 Genèse 15.18 Genèse 9.9 Psaumes 105.8-105.11
3 cecidit Abram pronus in faciemGenèse 17.17 Ezéchiel 1.28 Apocalypse 1.17 Daniel 8.17-8.18 Lévitique 9.23-9.24
4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentiumGenèse 35.11 Genèse 12.2 Genèse 25.1-25.18 Galates 3.28-3.29 Genèse 22.17
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui teNéhémie 9.7 Genèse 17.15 Esaïe 62.2-62.4 Genèse 32.28 Romains 4.17
6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredienturGenèse 35.11 Genèse 17.16 Esdras 4.20 Genèse 36.31-36.43 Genèse 17.4
7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post teGenèse 26.24 Genèse 28.13 Hébreux 11.16 Actes 2.39 Lévitique 26.12
8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorumGenèse 12.7 Genèse 13.15 Psaumes 105.11 Lévitique 26.12 Exode 6.7
9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suisPsaumes 103.18 Psaumes 25.10 Esaïe 56.4-56.5
10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinumActes 7.8 Colossiens 2.11-2.12 Romains 3.25 Ephésiens 2.11 Deutéronome 10.16
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vosRomains 4.11 Actes 7.8 Josué 5.3 Exode 12.48 2 Samuel 3.14
12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestraLévitique 12.3 Luc 2.21 Philippiens 3.5 Luc 1.59 Exode 12.48-12.49
13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternumExode 12.44 Genèse 39.1 Genèse 37.36 Genèse 14.14 Exode 21.4
14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecitExode 4.24-4.26 Exode 30.33 Lévitique 7.20-7.21 Exode 30.38 Jérémie 11.10
15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram2 Samuel 12.25 Genèse 17.5 Genèse 32.28
16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eoGenèse 35.11 Genèse 17.6 Esaïe 49.23 Genèse 24.60 Galates 4.26-4.31
17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria parietGenèse 21.6 Genèse 18.12 Genèse 17.3 Jean 8.56 Deutéronome 9.25
18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram teEsaïe 59.2 Psaumes 4.6 Genèse 4.14 Genèse 4.12 Psaumes 41.12
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eumGenèse 21.2-21.3 Genèse 21.6 Romains 9.6-9.9 Luc 1.13-1.20 Galates 4.28-4.31
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnamGenèse 21.18 Genèse 21.13 Genèse 25.12-25.18 Genèse 16.10-16.12
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno alteroGenèse 18.10 Genèse 26.2-26.5 Luc 1.55 Romains 9.5-9.6 Job 14.13
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab AbrahamGenèse 18.33 Jean 10.30 Juges 13.20 Juges 6.21 Nombres 12.6-12.8
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei DeusEcclésiaste 9.10 Genèse 18.19 Psaumes 119.60 Josué 5.2-5.9 Romains 2.25-2.29
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii suiRomains 4.11 Genèse 17.17 Romains 4.19-4.20 Genèse 12.4 Genèse 17.1
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eiusGenèse 22.3-22.4 Genèse 12.4 Psaumes 119.60
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi suntGenèse 18.19

Cette Bible est dans le domaine public.