Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 8.7     

Genèse 8.7
Vulgate


1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae1 Samuel 1.19 Exode 14.21 Exode 2.24 Genèse 19.29 Genèse 30.22
2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caeloGenèse 7.11 Job 38.37 Matthieu 8.9 Matthieu 8.26-8.27 Jonas 2.3
3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta diesGenèse 7.24 Genèse 7.11
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae2 Rois 19.37 Jérémie 51.27 Esaïe 37.38 Genèse 7.17-7.19
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montiumGenèse 7.11
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvumGenèse 6.16 Daniel 6.10
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terramLévitique 11.15 Job 38.41 Psaumes 147.9 1 Rois 17.4 1 Rois 17.6
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terraeCantique 2.14 Genèse 8.10-8.12 Cantique 2.11-2.12 Cantique 1.15 Matthieu 10.16
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcamEsaïe 60.8 Ezéchiel 7.16 Matthieu 11.28 Psaumes 116.7 Jean 16.33
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arcaEsaïe 8.17 Esaïe 26.8 Psaumes 40.1 Romains 8.25 Genèse 7.10
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terramZacharie 4.12-4.14 Néhémie 8.15 Romains 10.15
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eumEsaïe 30.18 Esaïe 8.17 Psaumes 27.14 Habakuk 2.3 Genèse 2.2-2.3
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terraeGenèse 7.11
14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terraGenèse 7.13-7.14 Genèse 7.11
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens 16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecumGenèse 7.13 Josué 4.10 Daniel 9.25-9.26 Actes 16.37-16.39 Genèse 7.7
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eamGenèse 1.22 Genèse 9.1 Jérémie 31.27-31.28 Psaumes 144.13-144.14 Genèse 7.14-7.15
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eoPsaumes 121.8
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt 20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altareLévitique 11.1-11.47 Genèse 12.7-12.8 Genèse 22.9 Genèse 7.2 Genèse 13.4
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feciJérémie 17.9 Genèse 3.17 Genèse 6.5 Genèse 6.17 Romains 1.21
22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescentJérémie 5.24 Jérémie 33.20-33.26 Psaumes 74.16-74.17 Jérémie 31.35 Cantique 2.11-2.12

Cette Bible est dans le domaine public.