Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 11     

2 Samuel 11
Vulgate


1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem 1 Chroniques 20.1 1 Rois 20.22 1 Rois 20.26 2 Chroniques 36.10 Deutéronome 3.11
2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde Deutéronome 22.8 Actes 10.9 Matthieu 5.28 Job 31.1 2 Samuel 4.7
3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 2 Samuel 23.39 1 Chroniques 3.5 Jérémie 5.8 Jacques 1.14-1.15 Osée 7.6-7.7
4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua Lévitique 18.19 Jacques 1.14-1.15 Psaumes 51.1-51.19 Lévitique 12.2-12.5 Proverbes 30.20
5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi Deutéronome 22.22 Proverbes 6.34
6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David Proverbes 28.13 Esaïe 29.13 Matthieu 26.72 1 Samuel 15.30 Genèse 4.7
7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 1 Samuel 17.22 Genèse 37.14 Genèse 29.6
8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius Genèse 18.4 Luc 7.44 Psaumes 44.21 Psaumes 55.21 Genèse 19.2
9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam Job 5.12-5.14 Proverbes 21.30
10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Samuel 7.2 2 Samuel 7.6 2 Samuel 20.6 1 Samuel 1.26 1 Corinthiens 9.25-9.27
12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera Jérémie 2.37 Jérémie 2.22-2.23
13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit Habakuk 2.15 Exode 32.21 Genèse 19.32-19.35 Proverbes 20.1
14 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 1 Rois 21.8-21.10 Psaumes 19.13 Psaumes 62.9 Jérémie 17.9 Jérémie 9.1-9.4
15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Samuel 12.9 1 Samuel 18.21 Psaumes 51.14 2 Samuel 11.17 Jérémie 20.13
16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 1 Rois 2.31-2.34 2 Samuel 11.21 2 Rois 10.6 1 Rois 21.12-21.14 2 Samuel 3.27
17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus Psaumes 51.14 2 Samuel 12.9
18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii 19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem 20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit Juges 7.1 Juges 6.32 2 Samuel 3.34 Psaumes 39.8 Ezéchiel 16.51-16.52
22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis 24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 1 Samuel 6.9 Ecclésiaste 9.11-9.12 Josué 7.8-7.9 2 Samuel 12.26 Ecclésiaste 9.1-9.3
26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum Genèse 27.41 2 Samuel 14.2 2 Samuel 3.31
27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino 2 Samuel 12.9 Psaumes 51.4-51.5 Genèse 38.10 2 Samuel 3.2-3.5 Deutéronome 22.29

Cette Bible est dans le domaine public.