Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 13     

Job 13
Vulgate


1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula Job 12.9-12.25 Job 8.8-8.10 Job 5.9-5.16 Psaumes 78.3-78.4 Job 42.3-42.6
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum Job 12.3 1 Corinthiens 8.1-8.2 2 Corinthiens 11.4-11.5 Job 42.7 2 Corinthiens 12.11
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio Esaïe 41.21 Job 13.22 Job 31.35 Job 9.3 Job 13.15
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum Psaumes 119.69 Jérémie 8.22 Jérémie 46.11 Job 16.2 Exode 20.16
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes Proverbes 17.28 Jacques 1.19 Ecclésiaste 5.3 Job 13.13 Job 19.2
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite Juges 9.7 Proverbes 8.6-8.7 Job 34.2 Job 21.2-21.3 Job 33.1-33.3
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos Job 36.4 Romains 3.5-3.8 Jean 16.2 Job 27.4 Job 32.21-32.22
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini Proverbes 24.23 Job 32.21 Job 34.19 Exode 23.2-23.3 Lévitique 19.15
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis Galates 6.7-6.8 Jérémie 17.10 Job 12.16 Psaumes 139.23 Psaumes 44.21
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis Job 42.7-42.8 Jacques 2.9 Psaumes 50.21-50.22 Psaumes 82.2
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos Psaumes 119.120 Job 31.23 Jérémie 10.10 Esaïe 8.13 Matthieu 10.28
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae 2 Corinthiens 5.1 Psaumes 102.12 Genèse 2.7 Proverbes 10.7 Genèse 18.27
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit Job 13.5 Job 7.11 Job 10.1 Job 7.15-7.16 Job 21.3
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis Juges 12.3 Psaumes 119.109 1 Samuel 28.21 1 Samuel 19.5 Ecclésiaste 4.5
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam Proverbes 14.32 Job 27.5 Job 23.10 Psaumes 23.4 Job 7.6
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita Esaïe 12.1-12.2 Esaïe 33.14 Job 36.13 Psaumes 62.6-62.7 Job 8.13
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris Job 13.6 Job 21.2 Job 33.1
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar Job 23.4 Job 9.2-9.3 Job 9.20 Esaïe 43.26 Romains 8.33-8.34
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor Esaïe 50.7-50.8 Job 13.13 Job 19.5 Job 10.8 Job 33.5-33.7
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar Job 9.34-9.35 Genèse 3.8-3.10 Apocalypse 6.15-6.16 Psaumes 139.12
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat Psaumes 39.10 Job 33.7 Job 9.34 Job 13.11 Job 10.20
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi Job 14.15 Job 38.3 Job 42.3-42.6 Job 40.4-40.5 Job 9.16
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi Psaumes 44.20-44.21 Job 36.8-36.9 Job 22.5 Psaumes 139.23
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum Job 19.11 Lamentations 2.5 Psaumes 13.1 Psaumes 88.14 Psaumes 44.24
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris Lévitique 26.36 Job 21.18 Job 14.3 Matthieu 12.20 1 Samuel 24.14
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae Psaumes 25.7 Job 20.11 Jean 5.5 Psaumes 88.3-88.18 Jean 5.14
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti Job 33.11 Job 16.9 Job 2.7 2 Chroniques 16.10-16.12 Job 10.6
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea Psaumes 39.11 Job 4.19 Nombres 12.12 Osée 5.12 Job 30.29-30.30

Cette Bible est dans le domaine public.