Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 13.9     

Job 13.9
Vulgate


1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singulaJob 8.8-8.10 Job 5.9-5.16 Psaumes 78.3-78.4 Job 42.3-42.6 Job 15.17-15.18
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sumJob 12.3 Job 42.7 2 Corinthiens 12.11 Job 34.35 Job 37.2
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupioEsaïe 41.21 Job 31.35 Job 9.3 Job 13.22 Job 9.34-9.35
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatumPsaumes 119.69 Jérémie 46.11 Job 16.2 Jérémie 8.22 Job 6.21
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientesProverbes 17.28 Jacques 1.19 Ecclésiaste 5.3 Job 13.13 Job 11.3
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtenditeProverbes 8.6-8.7 Job 34.2 Job 21.2-21.3 Job 33.1-33.3 Juges 9.7
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolosJob 36.4 Jean 16.2 Job 27.4 Job 32.21-32.22 2 Corinthiens 4.2
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitiminiProverbes 24.23 Job 34.19 Exode 23.2-23.3 Lévitique 19.15 Malachie 2.9
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiisGalates 6.7-6.8 Jérémie 17.10 Psaumes 139.23 Psaumes 44.21 Job 17.2
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitisJacques 2.9 Psaumes 50.21-50.22 Psaumes 82.2 Job 42.7-42.8
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vosPsaumes 119.120 Job 31.23 Esaïe 8.13 Matthieu 10.28 Apocalypse 15.3-15.4
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestraeProverbes 10.7 Genèse 18.27 Exode 17.14 Esaïe 26.14 Job 4.19
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesseritJob 13.5 Job 7.11 Job 7.15-7.16 Job 21.3 Job 6.9-6.10
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meisJuges 12.3 1 Samuel 28.21 1 Samuel 19.5 Ecclésiaste 4.5 Psaumes 119.109
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguamProverbes 14.32 Job 27.5 Job 23.10 Psaumes 23.4 Job 40.8
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocritaEsaïe 12.1-12.2 Job 8.13 Jérémie 3.23 Exode 15.2 Actes 13.47
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestrisJob 21.2 Job 33.1 Job 13.6
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniarJob 23.4 Job 9.2-9.3 Esaïe 43.26 Romains 8.33-8.34 Job 16.21
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumorEsaïe 50.7-50.8 Job 19.5 Job 10.8 Job 33.5-33.7 Romains 8.33
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondarGenèse 3.8-3.10 Apocalypse 6.15-6.16 Psaumes 139.12 Job 9.34-9.35
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreatJob 33.7 Job 9.34 Psaumes 39.10 Job 13.11 Job 10.20
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihiJob 14.15 Job 42.3-42.6 Job 40.4-40.5 Job 9.16 Job 9.32
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihiJob 36.8-36.9 Job 22.5 Psaumes 139.23 Psaumes 44.20-44.21
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuumJob 19.11 Lamentations 2.5 Psaumes 13.1 Job 33.10 Esaïe 8.17
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequerisJob 21.18 Lévitique 26.36 Job 14.3 Matthieu 12.20 1 Samuel 24.14
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meaePsaumes 25.7 Jean 5.5 Psaumes 88.3-88.18 Jean 5.14 Jérémie 31.19
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerastiJob 33.11 Job 2.7 2 Chroniques 16.10-16.12 Job 10.6 Job 14.16
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tineaJob 4.19 Psaumes 39.11 Nombres 12.12 Osée 5.12 Job 30.29-30.30

Cette Bible est dans le domaine public.