Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 16.1     

Job 16.1
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estisJob 13.4-13.5 Job 19.2-19.3 Jacques 1.19 Psaumes 69.26 Philippiens 1.16
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquarisJob 6.26 Job 15.2 Tite 1.11 Tite 2.8 Matthieu 22.46
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vosPsaumes 22.7 Psaumes 109.25 Lamentations 2.15 2 Rois 19.21 Jérémie 18.16
5 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobisProverbes 27.9 Psaumes 27.14 Proverbes 27.17 Job 4.3-4.4 Esaïe 35.3-35.4
6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a mePsaumes 88.15-88.18 Job 10.1 Psaumes 77.1-77.9
7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus meiJob 7.3 Job 1.15-1.19 Psaumes 6.6-6.7 Proverbes 3.11-3.12 Esaïe 50.4
8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihiJob 10.17 Job 19.20 Ruth 1.21 Esaïe 10.16 Psaumes 106.15
9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus estLamentations 2.16 Psaumes 35.16 Job 13.24 Actes 7.54 Job 18.4
10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meisPsaumes 22.13 Psaumes 35.15 Michée 5.1 Lamentations 3.30 Esaïe 50.6
11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradiditPsaumes 31.8 Psaumes 27.12 Job 2.7 2 Corinthiens 12.7 1 Samuel 24.18
12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signumJob 7.20 Lamentations 3.4 Lamentations 3.11-3.12 Ezéchiel 29.7 Romains 16.4
13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera meaJob 6.4 Job 20.25 Lamentations 2.11 Romains 8.32 Lamentations 3.13
14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigansJoël 2.7 Job 9.17 Psaumes 42.7 Lamentations 3.3-3.5 Juges 15.8
15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meumGenèse 37.34 Psaumes 7.5 Psaumes 75.5 1 Rois 21.27 Esaïe 22.12
16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaveruntMarc 14.34 Job 17.7 Esaïe 52.14 Psaumes 116.3 Jonas 2.1-2.10
17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum precesJob 15.20 Job 11.14 Job 22.5-22.9 Job 31.1-31.40 Proverbes 15.8
18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meusEzéchiel 24.7 Esaïe 26.21 Genèse 4.11 Psaumes 66.18-66.19 Jacques 4.3-4.4
19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsisRomains 1.9 1 Samuel 12.5 1 Thessaloniciens 2.5 2 Corinthiens 11.31 Job 25.2
20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meusJob 16.4 Job 12.4-12.5 Hébreux 5.7 Psaumes 142.2 Osée 12.4-12.5
21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suoJob 31.35 Job 13.3 Esaïe 45.9 Job 13.22 Job 40.1-40.5
22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambuloJob 14.10 Job 14.14 Ecclésiaste 12.5 Job 7.9-7.10 Job 14.5

Cette Bible est dans le domaine public.