Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 1     

Exode 1
Vulgate


1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt Genèse 46.8-46.26 Genèse 35.23-35.26 1 Chroniques 2.1-2.2 Genèse 49.3-49.27 Genèse 35.18
2 Ruben Symeon Levi Iuda Genèse 35.22
3 Isachar Zabulon et Beniamin Exode 28.20 Genèse 35.23
4 Dan et Nepthalim Gad et Aser 5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat Deutéronome 10.22 Genèse 46.26-46.27 Exode 1.20 Juges 8.30
6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa Genèse 50.26 Actes 7.14-7.16 Genèse 50.24
7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram Genèse 46.3 Genèse 12.2 Deutéronome 26.5 Genèse 47.27 Genèse 35.11
8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph Actes 7.18 Ecclésiaste 2.18-2.19 Ecclésiaste 9.15
9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis Psaumes 105.24-105.25 Jacques 3.14-3.16 Jacques 4.5 Ecclésiaste 4.4 Nombres 22.4-22.5
10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra Actes 7.19 Psaumes 105.25 Psaumes 83.3-83.4 Proverbes 1.11 Actes 23.12
11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses Genèse 15.13 Genèse 47.11 Exode 3.7 Exode 2.11 Deutéronome 26.6
12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant Actes 4.2-4.4 Exode 1.9 Psaumes 105.24 Hébreux 12.6-12.11 Job 5.2
13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis Deutéronome 4.20
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur Exode 6.9 Exode 2.23 Actes 7.19 Nombres 20.15 Actes 7.34
15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate Exode 1.22 Apocalypse 12.4 Matthieu 21.38
17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares Actes 5.29 Daniel 3.16-3.18 Proverbes 16.6 Daniel 6.13 Exode 1.21
18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis Ecclésiaste 8.4 2 Samuel 13.28
19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 2 Samuel 17.19-17.20 Josué 2.4-2.24 1 Samuel 21.2
20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis Exode 1.12 Esaïe 3.10 Ecclésiaste 8.12 Proverbes 11.18 Hébreux 6.10
21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos 1 Samuel 2.35 1 Rois 11.38 1 Rois 2.24 Psaumes 127.1 2 Samuel 7.27-7.29
22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate Actes 7.19 Proverbes 27.4 Psaumes 105.25 Apocalypse 16.4-16.6 Exode 7.19-7.21

Cette Bible est dans le domaine public.