Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 27     

Exode 27
Vulgate


1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine Exode 38.1-38.7 Exode 24.4 Exode 20.24-20.26 2 Samuel 24.18 2 Chroniques 4.1
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere Psaumes 118.27 Lévitique 4.7 Exode 29.12 1 Rois 1.50 Lévitique 4.25
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 1 Rois 7.45 1 Chroniques 28.17 1 Rois 7.40 Exode 38.3 Nombres 4.14
4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei Exode 25.12 Exode 35.16 Exode 38.4-38.5
5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium Exode 38.4
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis Exode 35.13-35.15 Exode 30.4 Nombres 4.44
7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum Exode 30.4 Exode 25.28 Nombres 4.13-4.14
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est Exode 25.40 Hébreux 8.5 Exode 25.9 1 Chroniques 28.19 1 Chroniques 28.11
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine Exode 38.9-38.20 Ezéchiel 40.20 Psaumes 92.13 Ezéchiel 40.14 Psaumes 100.4
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea Jérémie 52.21 Exode 36.38 Exode 26.19-26.21
11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem Exode 27.9 Exode 26.36
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem Exode 26.36 Exode 36.37 Exode 28.39 Exode 39.29 Juges 5.30
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies Esdras 9.8 Exode 38.20 Zacharie 10.4 Exode 27.3 Esaïe 33.20
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper Exode 39.37 Psaumes 23.5 Juges 9.9 Exode 25.31-25.37 Zacharie 4.11-4.14
21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel Nombres 18.23 Nombres 19.21 2 Chroniques 13.11 1 Samuel 3.3 Lévitique 3.17

Cette Bible est dans le domaine public.