Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 3     

Exode 3
Vulgate


1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb 1 Rois 19.8 Nombres 10.29 Juges 4.11 Exode 17.6 Exode 2.21
2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur Actes 7.30-7.35 Deutéronome 33.16 Esaïe 43.2 2 Corinthiens 1.8-1.10 Jean 1.14
3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus Actes 7.31 Psaumes 111.2-111.4 Job 37.14 Psaumes 107.8
4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum Deutéronome 33.16 Actes 10.13 Genèse 22.1 Genèse 46.2 1 Samuel 3.6
5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Josué 5.15 Actes 7.33 Exode 19.12 Ecclésiaste 5.1 Lévitique 10.3
6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum Exode 4.5 Matthieu 22.32 Marc 12.26 Luc 20.37 Actes 7.32
7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus Psaumes 106.44 Psaumes 145.19 Esaïe 63.9 Exode 2.23-2.25 Néhémie 9.9
8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei Genèse 50.24 Exode 3.17 Genèse 15.18-15.21 Deutéronome 1.25 Exode 13.5
9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur Exode 2.23 Exode 3.7 Exode 1.22 Exode 1.13-1.14 Exode 1.11
10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto Michée 6.4 Psaumes 105.26 Esaïe 63.11-63.12 Osée 12.13 Psaumes 77.20
11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto 1 Samuel 18.18 Exode 6.12 2 Corinthiens 3.5 Esaïe 6.5-6.8 Jérémie 1.6
12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum Josué 1.5 Exode 4.15 Deutéronome 31.23 Romains 8.31 Genèse 31.3
13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Esaïe 9.6 Proverbes 30.4 Exode 3.14 Esaïe 7.14 Juges 13.17
14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos Jean 8.58 Exode 6.3 Apocalypse 1.8 Hébreux 13.8 Apocalypse 4.8
15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione Psaumes 135.13 Osée 12.5 Exode 3.6 Psaumes 102.12 Esaïe 63.12
16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto Exode 4.29 Exode 4.31 Genèse 50.24 Actes 15.14 Hébreux 2.6-2.7
17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle Genèse 15.13-15.21 Genèse 50.24 Genèse 46.4 Josué 24.11 Exode 2.23-2.25
18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro Exode 9.1 Exode 7.16 Nombres 23.3-23.4 Nombres 23.15-23.16 2 Chroniques 30.12
19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam Exode 5.2 Exode 6.1 Exode 7.1-7.14 Esaïe 63.12-63.13 Psaumes 136.11-136.12
20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos Deutéronome 6.22 Néhémie 9.10 Exode 9.15 Actes 7.36 Exode 12.31-12.33
21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui Exode 12.36 Exode 11.3 Proverbes 16.7 Psaumes 106.46 Psaumes 105.37
22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum Ezéchiel 39.10 Exode 11.2 Psaumes 105.37 Genèse 15.14 Proverbes 13.22

Cette Bible est dans le domaine public.