Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Ecclésiaste 2.14 Vulgate
1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas 2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis 3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae 4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum 10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo 11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole 12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum 13 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris14 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas 16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus 17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus 18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole 21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum 22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est 24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est 25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego 26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis