Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 23     

Esaïe 23
Vulgate


1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis Joël 3.4-3.8 Amos 1.9-1.10 Jérémie 47.4 Jérémie 25.22 Genèse 10.4
2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te Esaïe 47.5 Esaïe 41.1 Ezéchiel 27.3-27.4 Psaumes 46.10 Ezéchiel 28.2
3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium Jérémie 2.18 1 Chroniques 13.5 Esaïe 32.20 Esaïe 23.8 Deutéronome 11.10
4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines Ezéchiel 26.3-26.6 Apocalypse 18.23 Genèse 10.19 Jérémie 47.3-47.4 Genèse 10.15
5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro Josué 2.9-2.11 Exode 15.14-15.16 Esaïe 19.16 Ezéchiel 27.29-27.36 Apocalypse 18.17-18.19
6 transite maria ululate qui habitatis in insula Esaïe 23.12 Esaïe 23.1-23.2 Esaïe 23.10 Esaïe 21.15 Esaïe 16.7
7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Esaïe 22.2 Esaïe 47.1-47.2 Josué 19.29 Esaïe 32.13 Ecclésiaste 10.7
8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae Apocalypse 18.8 Deutéronome 29.24-29.28 Esaïe 36.9 Ezéchiel 28.2-28.6 Ezéchiel 28.12-28.18
9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae Esaïe 13.11 Job 40.11-40.12 Daniel 4.37 Esaïe 2.11 Esaïe 2.17
10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi Aggée 2.22 Psaumes 18.32 Lamentations 1.6 Esaïe 23.14 Job 12.21
11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius Zacharie 9.3-9.4 Exode 14.21 Psaumes 71.3 Marc 11.17 Ezéchiel 26.10
12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi Apocalypse 18.22 Esaïe 23.1-23.2 Esaïe 47.1 Ezéchiel 26.13-26.14 Esaïe 37.22
13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam Ezéchiel 29.18 Genèse 11.28 Psaumes 72.9 Habakuk 1.6 Ezéchiel 26.7-26.21
14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra Esaïe 23.1 Ezéchiel 27.25-27.30 Esaïe 2.16 Apocalypse 18.11-18.19 Esaïe 23.6
15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis Jérémie 25.22 Daniel 8.21 Ezéchiel 29.11 Osée 2.15 Daniel 7.14
16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit Proverbes 7.10-7.12 Jérémie 30.14
17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae Nahum 3.4 Ezéchiel 27.6-27.36 1 Timothée 3.8 Sophonie 2.7 1 Pierre 5.2
18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem Psaumes 72.10 Luc 12.33 Ecclésiaste 2.26 Marc 3.8 Psaumes 45.12

Cette Bible est dans le domaine public.