Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 32.8     

Esaïe 32.8
Vulgate


1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeeruntEsaïe 9.6-9.7 Apocalypse 19.11 Jérémie 33.15 Jérémie 23.5-23.6 2 Samuel 23.3
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra desertaEsaïe 25.4 Esaïe 9.6 Esaïe 43.20 Psaumes 143.9 Esaïe 41.18
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabuntEsaïe 29.18 Marc 7.37 1 Jean 2.20-2.21 Esaïe 35.5-35.6 Esaïe 60.1-60.2
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et planeEsaïe 29.24 Actes 6.7 Cantique 7.9 Galates 1.23 Matthieu 11.25
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maiorEsaïe 5.20 1 Samuel 25.25 Proverbes 23.6-23.8 Psaumes 15.4 Malachie 3.18
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferatEsaïe 3.15 1 Samuel 24.13 Job 22.5-22.9 Jacques 1.14-1.15 Proverbes 19.3
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudiciumJérémie 5.26-5.28 Esaïe 5.23 Matthieu 26.4 Matthieu 26.14-26.16 Actes 6.11-6.13
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabitLuc 6.33-6.35 Psaumes 112.9 Proverbes 11.24-11.25 Actes 9.39 Actes 11.29-11.30
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meumEsaïe 28.23 Esaïe 3.16 Sophonie 2.15 Deutéronome 28.56 Lamentations 4.5
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non venietEsaïe 7.23 Osée 3.4 Jérémie 25.10-25.11 Joël 1.7 Esaïe 24.7-24.12
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestrosEsaïe 47.1-47.3 Jérémie 6.26 Esaïe 20.4 Esaïe 2.19 Luc 23.27-23.30
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertiliEzéchiel 20.15 Ezéchiel 20.6 Lamentations 2.11 Nahum 2.7 Deutéronome 8.7-8.8
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantisEsaïe 22.2 Osée 9.6 Esaïe 34.13 Esaïe 7.23 Esaïe 6.11
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregumEsaïe 27.10 Esaïe 24.12 Esaïe 24.10 Esaïe 25.2 Esaïe 24.1-24.3
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabiturEsaïe 29.17 Ezéchiel 39.29 Tite 3.5-3.6 Esaïe 44.3 Esaïe 35.1-35.2
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebitOsée 3.5 Esaïe 42.4 Psaumes 94.14-94.15 Esaïe 60.21 Esaïe 56.6-56.8
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternumPsaumes 119.165 Romains 14.17 Psaumes 85.8 Philippiens 4.6-4.9 Esaïe 26.3
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulentaOsée 2.18-2.23 Ezéchiel 34.25-34.26 Zacharie 2.5 Esaïe 60.17-60.18 Jérémie 33.16
19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitasEsaïe 28.17 Esaïe 30.30 Esaïe 28.2 Esaïe 26.5 Zacharie 11.2
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asiniEcclésiaste 11.1 Esaïe 30.23-30.24 Actes 5.14 Esaïe 55.10-55.11 Esaïe 19.5-19.7

Cette Bible est dans le domaine public.