Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 11.20     

Jérémie 11.20
Vulgate


1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens 2 audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores HierusalemJérémie 11.6 Exode 19.5 2 Chroniques 29.10 2 Chroniques 23.16 2 Rois 11.17
3 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huiusDeutéronome 27.26 Deutéronome 29.19-29.20 Deutéronome 28.15-28.68 Galates 3.10-3.13
4 quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in DeumDeutéronome 4.20 Lévitique 26.12 Lévitique 26.3 1 Rois 8.51 Jérémie 24.7
5 ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen DominePsaumes 105.9-105.11 Jérémie 28.6 Deutéronome 7.12-7.13 Exode 13.5 Lévitique 20.24
6 et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illaRomains 2.13 Jacques 1.22 Jean 13.17 Jérémie 7.2 Jérémie 3.12
7 quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam1 Samuel 8.9 2 Chroniques 36.15 Exode 15.26 Deutéronome 8.6 2 Thessaloniciens 3.12
8 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non feceruntJérémie 7.24 Jérémie 7.26 Ezéchiel 20.8 Jérémie 3.17 Jérémie 35.15
9 et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus HierusalemOsée 6.9 Michée 3.11 Matthieu 26.3-26.4 Jérémie 8.10 Actes 23.12-23.15
10 reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorumDeutéronome 31.16 Juges 2.17 Ezéchiel 16.59 Juges 2.19 Juges 2.12-2.13
11 quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eosEsaïe 1.15 Proverbes 1.28 Ezéchiel 8.18 Michée 3.4 Zacharie 7.13
12 et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorumDeutéronome 32.37 Jérémie 2.28 Juges 10.14 2 Chroniques 28.22 Esaïe 45.20
13 secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali2 Rois 23.13 Jérémie 2.28 Jérémie 3.1-3.2 Osée 12.11 Jérémie 3.24
14 tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorumJérémie 7.16 Jérémie 11.11 1 Jean 5.16 Jérémie 14.11 Psaumes 66.18
15 quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata esProverbes 2.14 Ezéchiel 23.2-23.21 Psaumes 50.16 Jérémie 2.2 Jérémie 12.7
16 olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eiusEsaïe 27.11 Psaumes 52.8 Romains 11.17-11.24 Psaumes 80.16 Esaïe 1.30-1.31
17 et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes BaaliEsaïe 5.2 Jérémie 2.21 Jérémie 12.2 Jérémie 19.15 Jérémie 16.10-16.11
18 tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum1 Samuel 23.11-23.12 2 Rois 6.9-6.10 Jérémie 11.19 2 Rois 6.14-6.20 Ezéchiel 8.6-8.18
19 et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur ampliusJob 28.13 Esaïe 53.7-53.8 Psaumes 83.4 Jérémie 18.18 Jérémie 20.10
20 tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meamPsaumes 7.9 Jérémie 20.12 Jérémie 17.10 1 Samuel 16.7 Genèse 18.25
21 propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostrisJérémie 20.10 Luc 13.33-13.34 Jérémie 12.5-12.6 Amos 2.12 Esaïe 30.10
22 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fameJérémie 18.21 2 Chroniques 36.17 Lamentations 2.21 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Jérémie 9.21
23 et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorumJérémie 23.12 Luc 19.44 Osée 9.7 Michée 7.4 Jérémie 50.27

Cette Bible est dans le domaine public.