Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 37     

Jérémie 37
Vulgate


1 et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda Jérémie 22.24 2 Rois 24.17 2 Rois 24.12 1 Chroniques 3.15-3.16 Jérémie 24.1
2 et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae 2 Chroniques 36.12-36.16 2 Rois 24.19-24.20 Proverbes 29.12 2 Samuel 10.2 Osée 12.10
3 et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum Jérémie 21.1-21.2 1 Rois 13.6 Jérémie 29.25 Jérémie 52.24 Jérémie 42.20
4 Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris Jérémie 37.15 Jérémie 32.2-32.3
5 igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem Ezéchiel 17.15 Jérémie 37.11 2 Rois 24.7 Jérémie 34.21 Jérémie 37.7
6 et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens 7 haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum Lamentations 4.17 2 Rois 22.18 Jérémie 21.2 Jérémie 37.3 Esaïe 31.1-31.3
8 et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni Jérémie 38.23 Jérémie 39.2-39.8 Jérémie 34.21-34.22 Jérémie 32.29
9 haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt Abdias 1.3 Matthieu 24.4-24.5 Ephésiens 5.6 Jérémie 29.8 2 Thessaloniciens 2.3
10 sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni Lévitique 26.36-26.38 Esaïe 30.17 Esaïe 13.15 Joël 2.11 Esaïe 14.19
11 ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis Jérémie 37.5
12 egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium Jérémie 1.1 Matthieu 10.23 1 Chroniques 6.60 Néhémie 6.11 Jérémie 32.8-32.9
13 cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis Jérémie 38.7 Zacharie 14.10 Actes 6.11 Luc 23.2 Jérémie 18.18
14 et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes Psaumes 27.12 Matthieu 5.11-5.12 Jérémie 40.4-40.6 Psaumes 52.1-52.2 Psaumes 35.11
15 quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem Jérémie 38.26 Actes 5.18 Genèse 39.20 Jérémie 26.16 Jérémie 20.1-20.3
16 itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis Jérémie 38.6 Jérémie 38.10-38.13 Lamentations 3.55 Lamentations 3.53 Genèse 40.15
17 mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jérémie 21.7 Jérémie 38.14-38.16 1 Rois 22.16 Jérémie 38.5 Jérémie 21.1-21.2
18 et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris Jean 10.32 Actes 25.8 Daniel 6.22 Actes 25.25 Actes 25.11
19 ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc Jérémie 2.28 Jérémie 28.10-28.17 2 Rois 3.13 Jérémie 6.14 Jérémie 8.11
20 nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi Jérémie 36.7 Jérémie 38.26 Jérémie 38.6-38.9 Actes 25.10-25.11 Jérémie 26.15
21 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris Jérémie 38.13 Jérémie 38.28 Jérémie 38.9 Jérémie 52.6 Jérémie 32.2

Cette Bible est dans le domaine public.