Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 2.16     

Osée 2.16
Vulgate


1 et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventisOsée 2.23 Jérémie 32.38 Ezéchiel 36.28 2 Corinthiens 4.1 Exode 19.5-19.6
2 et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies JezrahelEsaïe 50.1 Ezéchiel 23.45 Ezéchiel 16.25 Jérémie 3.1 Jérémie 3.13
3 dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecutaEsaïe 32.13-32.14 Ezéchiel 16.22 Amos 8.11-8.13 Jérémie 13.22 Ezéchiel 19.13
4 iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorumOsée 1.6 Osée 1.2 Jérémie 13.14 Ezéchiel 8.18 Esaïe 57.3
5 ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam sitiEsaïe 1.21 Jérémie 44.17-44.18 Osée 3.1 Osée 2.8 Osée 2.12-2.13
6 et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum suntJob 19.8 Job 3.23 Luc 19.43 Lamentations 3.7-3.9 Luc 15.14-15.16
7 quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meumJérémie 2.2 Osée 5.13 Ezéchiel 23.4 Osée 13.6 Jérémie 14.22
8 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non invenietEsaïe 1.3 Osée 4.11 Osée 13.2 Ezéchiel 16.16-16.19 Osée 8.4
9 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nuncOsée 2.3 Ezéchiel 16.27 Malachie 3.18 Osée 9.2 Aggée 2.16-2.17
10 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt BaalEzéchiel 23.29 1 Corinthiens 4.5 Luc 12.2-12.3 Jérémie 13.26 Osée 5.13-5.14
11 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eiusJérémie 7.34 Esaïe 1.13-1.14 Jérémie 16.9 Amos 5.21 Amos 8.5
12 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu meaEsaïe 7.23 Esaïe 5.5 Osée 2.5 Osée 13.8 Michée 3.12
13 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eiusOsée 11.2 Juges 3.7 Osée 13.1 Jérémie 7.9 Ezéchiel 23.40-23.42
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agriApocalypse 12.6 Ezéchiel 20.35-20.36 Apocalypse 12.14 Michée 7.14-7.20 Jean 6.44
15 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit DominusJérémie 2.2 Ezéchiel 16.8 Osée 11.1 Ezéchiel 28.26 Josué 7.26
16 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eiusEsaïe 54.5 Osée 2.7 2 Corinthiens 11.2 Apocalypse 19.7 Jean 3.29
17 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra AegyptiExode 23.13 Psaumes 16.4 Josué 23.7 Zacharie 13.2 Jérémie 10.11
18 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra BaaliEzéchiel 34.25 Esaïe 2.4 Jérémie 23.6 Ezéchiel 39.9-39.10 Job 5.23
19 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum2 Corinthiens 11.2 Psaumes 85.10 Ezéchiel 37.25-37.28 Jérémie 3.14-3.15 Esaïe 54.14
20 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiterJean 17.3 Jérémie 31.33-31.34 Colossiens 1.10 Matthieu 11.27 Jérémie 9.24
21 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibusZacharie 8.12 Matthieu 6.33 1 Corinthiens 3.21-3.23 Zacharie 13.9 Esaïe 55.10
22 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego DominusOsée 1.4 Osée 1.11 Jérémie 31.12 Joël 2.19
23 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terramRomains 9.25-9.26 1 Pierre 2.9-2.10 Zacharie 13.9 Osée 1.6 Jérémie 31.27
24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel 25 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

Cette Bible est dans le domaine public.