Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 6.22     

Lévitique 6.22
Vulgate


Instructions aux prêtres sur les sacrifices

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
3 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
4 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
5 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
6 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
7 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
8 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
9 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
10 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
13 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
15 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
16 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
17 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
18 Loquere Aaron et filiis ejus Ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est
19 Sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi
20 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
21 Vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est
23 Hostia enim quae caeditur pro peccato cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni

Cette Bible est dans le domaine public.