13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus Malachie 2.17 Esaïe 5.19 Job 40.8 Job 34.7-34.8 Exode 5.2 14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum Esaïe 58.3 Sophonie 1.12 Zacharie 7.3-7.6 Joël 2.12 Job 34.9 15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt Malachie 4.1 Psaumes 78.18 Psaumes 78.56 Matthieu 4.6-4.7 Actes 12.21 16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Psaumes 56.8 Apocalypse 20.12 Psaumes 104.33 Apocalypse 15.4 Daniel 7.10 17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi Exode 19.5 Deutéronome 7.6 Esaïe 62.3-62.4 2 Corinthiens 6.18 Jérémie 32.38-32.39 18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei Genèse 18.25 Psaumes 58.10-58.11 Malachie 3.14-3.15 Josué 24.15 Jérémie 12.15 19 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non derelinquet eis radicem et germen 20 et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento 21 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum 22 mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israhel praecepta et judicia 23 ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate