2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus Job 22.27 Psaumes 22.25 Actes 23.12 Psaumes 50.14 Psaumes 116.14 3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit Ephésiens 6.1 Osée 6.6 Matthieu 15.4-15.6 Marc 7.10-7.13 6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater Psaumes 56.12 7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat Genèse 3.16 1 Corinthiens 7.4 1 Corinthiens 14.34 Ephésiens 5.22-5.24 9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus Luc 2.37 Romains 7.2 Lévitique 21.7 10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat Nombres 30.8 Nombres 15.25 Nombres 15.28 1 Corinthiens 11.3 Nombres 30.5 13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit Psaumes 35.13 Esaïe 58.5 Lévitique 16.29 Lévitique 23.32 Lévitique 23.27 14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Lévitique 5.1 Galates 3.28 Nombres 30.8 Nombres 30.5 Nombres 30.12 16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius Lévitique 15.32-15.33 Nombres 5.29-5.30 Lévitique 14.54-14.57 Lévitique 11.46-11.47 Lévitique 13.59 17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo