Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Romains 11.4 Vulgate
1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin 2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia 7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt 8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem 9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis 10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva 11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur 12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum 13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo 14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis 15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis 16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami 17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es 18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te 19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar 20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time 21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat 22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris 23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos 24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae 25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret 26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob 27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum 28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres 29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei 30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur 32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur 33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen