Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 6.14     

Romains 6.14
Vulgate


1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundetGalates 5.13 Romains 6.15 1 Pierre 2.16 Romains 5.20-5.21 Romains 2.4
2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo1 Pierre 2.24 Colossiens 3.3 Galates 2.19 Romains 7.4 1 Jean 3.9
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumusGalates 3.27 Matthieu 28.19 1 Pierre 3.21 1 Corinthiens 12.13 Romains 6.8
4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemusColossiens 3.10 Romains 7.6 2 Corinthiens 5.17 1 Pierre 3.21 Jean 11.40
5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimusPhilippiens 3.10-3.11 2 Corinthiens 4.10 Colossiens 3.1 Colossiens 2.12 Jean 15.1-15.8
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccatoGalates 2.20 Ephésiens 4.22 Galates 5.24 Jean 8.34-8.36 Galates 6.14
7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato1 Pierre 4.1 Romains 7.4 Romains 6.8 Romains 8.1 Romains 7.2
8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum ChristoRomains 6.3-6.5 2 Corinthiens 4.10-4.14 2 Corinthiens 13.4 Jean 14.19 2 Timothée 2.11-2.12
9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabiturApocalypse 1.18 Romains 6.14 Psaumes 16.9-16.11 Romains 5.14 Hébreux 7.25
10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo2 Corinthiens 5.21 1 Pierre 4.6 1 Pierre 3.18 Romains 6.11 Hébreux 9.26-9.28
11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo IesuRomains 6.13 Romains 6.2 Colossiens 3.3-3.5 1 Pierre 4.11 Jean 20.31
12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eiusRomains 6.16 Psaumes 19.13 Romains 2.8 Psaumes 119.133 2 Timothée 2.22
13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae DeoRomains 7.5 Romains 12.1 1 Pierre 2.24 Colossiens 3.5 Jacques 3.5-3.6
14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratiaRomains 8.2 Galates 5.18 Hébreux 8.10 Romains 6.12 Galates 3.23
15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absitTite 2.11-2.14 Ephésiens 2.8-2.10 Romains 6.1-6.2 2 Corinthiens 7.1 1 Corinthiens 9.20-9.21
16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiamJean 8.34 Romains 6.12-6.13 2 Pierre 2.19 Matthieu 6.24 Josué 24.15
17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis2 Timothée 1.13 Romains 1.8 Hébreux 5.9 2 Corinthiens 2.14 Romains 16.26
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiaeRomains 6.22 Jean 8.32 Romains 8.2 Galates 5.1 Romains 6.7
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationemRomains 6.13 Romains 3.5 1 Corinthiens 6.11 Galates 3.15 1 Corinthiens 9.8
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiaeRomains 6.16-6.17 Jean 8.34
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors estRomains 1.32 Proverbes 14.12 Romains 6.23 Romains 7.5 Hébreux 6.8
22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam1 Pierre 2.16 Romains 6.18 Jean 8.32 1 Corinthiens 7.22 Tite 1.1
23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostroRomains 5.12 Jacques 1.15 Jean 3.36 Romains 2.7 Jean 6.40

Cette Bible est dans le domaine public.