Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Colossiens 4     

Colossiens 4
Vulgate


1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo Ephésiens 6.8-6.20 Lévitique 25.39-25.43 Matthieu 24.48-24.51 Luc 16.1-16.13 Deutéronome 24.14-24.15
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione 1 Thessaloniciens 5.17-5.18 Luc 18.1 Philippiens 4.6 Ephésiens 6.18 Romains 12.12
3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum Ephésiens 6.19-6.20 Philippiens 1.7 Actes 14.27 Apocalypse 3.7-3.8 2 Timothée 2.9
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui 2 Corinthiens 4.1-4.4 Ephésiens 6.20 Actes 5.29 1 Corinthiens 2.4-2.5 Colossiens 4.6
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes Ephésiens 5.15-5.17 1 Thessaloniciens 4.12 1 Timothée 3.7 Jacques 3.13 1 Corinthiens 14.19-14.25
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere 1 Pierre 3.15 Ephésiens 4.29 Marc 9.50 Colossiens 3.16 Matthieu 5.13
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino 2 Timothée 4.12 Actes 20.4 Colossiens 4.9 Ephésiens 6.21-6.23 Philippiens 2.25
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra Ephésiens 6.22 Colossiens 2.2 1 Thessaloniciens 5.14 1 Thessaloniciens 3.5 Esaïe 61.2-61.3
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis Philémon 1.10-1.19 Colossiens 4.7
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum Actes 19.29 2 Timothée 4.11 Actes 27.2 Actes 12.12 Actes 20.4
11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio Actes 11.2 1 Thessaloniciens 3.7 Galates 2.7-2.8 Actes 10.45 Tite 1.10
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Philémon 1.23 Romains 15.30 Colossiens 1.7 Colossiens 1.28 Matthieu 5.48
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli Colossiens 2.1 Apocalypse 3.14-3.18 2 Corinthiens 8.3 Apocalypse 1.11 Colossiens 4.15-4.16
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas Philémon 1.24 2 Timothée 4.10-4.11
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam Romains 16.5 Philémon 1.2 1 Corinthiens 16.9
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis 1 Thessaloniciens 5.27 2 Thessaloniciens 3.14
17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas Philémon 1.2 1 Timothée 6.20 Nombres 18.5 1 Corinthiens 4.1-4.2 1 Timothée 4.14
18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen Hébreux 13.3 1 Corinthiens 16.21 1 Timothée 6.21 2 Timothée 4.22 Hébreux 13.25

Cette Bible est dans le domaine public.