Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
1 Thessaloniciens 5.11 Vulgate
1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19 Spiritum nolite extinguere 20 prophetias nolite spernere 21 omnia autem probate quod bonum est tenete 22 ab omni specie mala abstinete vos 23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 25 fratres orate pro nobis 26 salutate fratres omnes in osculo sancto 27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen