Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 2.19     

Osée 2.19
Vulgate


1 et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
2 et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Jezrahel
3 dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta
4 iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum
5 ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
6 et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
7 quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
8 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
9 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
10 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
11 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius
12 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea
13 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri
15 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
16 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
17 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
18 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
19 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
20 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
21 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
22 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
23 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
25 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

Cette Bible est dans le domaine public.