Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 2.3     

Genèse 2.3
Vulgate


1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

Le jardin d’Éden

4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Cette Bible est dans le domaine public.