Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 48.8     

Genèse 48.8
Vulgate


1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexitGenèse 46.20 Jean 11.3 Psaumes 128.6 Job 42.16 Genèse 41.50-41.52
2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectuloPsaumes 41.3 Deutéronome 3.28 1 Samuel 23.16 Proverbes 23.15 Ephésiens 6.10
3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihiExode 6.3 Genèse 17.1 Genèse 35.9-35.12 Genèse 35.6-35.7 Genèse 28.3
4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternamGenèse 17.8 Genèse 35.11 Amos 9.14-9.15 Genèse 13.15-13.16 Deutéronome 32.8
5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihiGenèse 41.50-41.52 Josué 14.4 Genèse 46.20 1 Chroniques 5.1-5.2 Josué 13.7
6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suisJosué 14.4
7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur BethleemGenèse 35.16-35.19 Genèse 35.9 Michée 5.2 Ruth 1.2 1 Samuel 17.12
8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti 9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illisGenèse 27.4 Genèse 33.5 Hébreux 11.21 Esaïe 56.3-56.5 1 Samuel 2.20-2.21
10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexusGenèse 27.27 Genèse 27.1 Esaïe 59.1 Genèse 31.55 Genèse 45.15
11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuumGenèse 37.33 Genèse 45.26 Ephésiens 3.20 Genèse 37.35 Genèse 42.36
12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terramGenèse 42.6 Proverbes 31.28 Ephésiens 6.1 Exode 34.8 Lévitique 19.32
13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum 14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manusGenèse 41.51 Matthieu 16.18 Nombres 8.18 1 Timothée 4.14 Actes 13.3
15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diemGenèse 17.1 Matthieu 6.25-6.34 2 Corinthiens 1.12 Deutéronome 33.1 Ecclésiaste 6.7
16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terramAmos 9.12 Psaumes 121.7 Genèse 49.22 Esaïe 63.9 Actes 15.17
17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput ManasseGenèse 48.14 1 Samuel 16.7 Genèse 28.8 Romains 9.11 Romains 9.7-9.8
18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eiusGenèse 19.18 Actes 10.14 Matthieu 25.9 Genèse 29.26 Actes 11.8
19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentesDeutéronome 33.17 Apocalypse 7.8 Esaïe 7.17 Genèse 48.14 Apocalypse 7.6
20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante ManassenRuth 4.11-4.12 Genèse 24.60 Nombres 13.8 Nombres 13.16 Nombres 7.54
21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorumGenèse 50.24 Genèse 46.4 Genèse 26.3 Genèse 28.15 Genèse 37.1
22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meoJosué 24.32 Jean 4.5 Ezéchiel 47.13 Genèse 33.19 Juges 11.23

Cette Bible est dans le domaine public.