Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 7     

Genèse 7
Vulgate


1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac Genèse 6.9 Genèse 7.13 Matthieu 24.37-24.39 1 Pierre 3.20 Luc 17.26
2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam Genèse 8.20 Lévitique 11.1-11.47 Lévitique 10.10 Genèse 7.8 Ezéchiel 44.23
3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae Genèse 7.12 Genèse 7.17 Genèse 6.7 Genèse 6.17 Genèse 6.13
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus Genèse 6.22 Jean 13.17 Luc 8.21 Matthieu 3.15 Psaumes 119.6
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram Genèse 5.32 Genèse 8.13
7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii Luc 17.27 2 Pierre 2.5 Genèse 7.1 Matthieu 24.38 Genèse 6.18
8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe Genèse 2.19 Esaïe 65.25 Colossiens 3.11 Galates 3.28 Jérémie 8.7
10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram Genèse 7.4 Job 22.16 Genèse 6.17 Matthieu 24.38-24.39 Luc 17.27
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt Genèse 8.2 Genèse 1.7 2 Rois 7.19 Ezéchiel 26.19 Malachie 3.10
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus Genèse 7.4 Genèse 7.17 Deutéronome 10.10 Matthieu 4.2 Deutéronome 9.18
13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam Genèse 7.1 Genèse 6.18 1 Chroniques 1.4-1.28 Hébreux 11.7 Genèse 9.18-9.19
14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres Genèse 7.8-7.9 Genèse 7.2-7.3
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae Genèse 6.19-6.20 Esaïe 11.6
16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris Luc 13.25 Matthieu 25.10 Genèse 7.2-7.3 Psaumes 91.1-91.10 1 Pierre 1.5
17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Genèse 7.4 Genèse 7.12
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas Psaumes 69.15 Job 22.16 Exode 14.28 Psaumes 104.26
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo Job 12.15 Psaumes 46.2-46.3 2 Pierre 3.6 Jérémie 3.23 Psaumes 104.6-104.9
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat Jérémie 3.23 Psaumes 104.6
21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines Genèse 6.13 Genèse 7.4 Genèse 6.17 Genèse 6.6-6.7 Luc 17.27
22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt Genèse 2.7 Genèse 6.17
23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 2 Pierre 2.5 1 Pierre 3.20 Hébreux 11.7 Luc 17.26-17.27 Psaumes 91.1
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus Genèse 8.3-8.4

Cette Bible est dans le domaine public.